1. 1.
    0
    quamvis igitur christus ut homo mortem obierit, sanctaque ipsius anima ab immaculato corpore distracta sit, divinitas tamen a neutro, hoc est, nec ab anima, nec a corpore quoquo modo seiuncta est: neque propterea persona una in duas divisa fuit. siquidem et corpus et anima simul ab initio in verbi persona exsistentiam habuerunt; ac licet in morte divulsa sint, utrumque tamen eorum unam verbi personam, qua subsisteret, semper habuit
    ···
   tümünü göster